Pāli · Jātaka verses (Pāli, Mahāsaṅgīti)This verse is not included in this edition.
English · E. B. Cowell (ed.), R. Chalmers, W. H. D. Rouse, H. T. Francis, R. A. NeilQuem in limine casae sedentem visitabat Simius quidam impudentissimus pessimusque, inque aurem eius semen emittere solebat, neque tamen eum commovere poterat, sed sedebat porro summa animi tranquillitate Bodisatta. Accidit quondam ut ex aqua Testudo egressa somnum ore aperto captaret, in sole apricans. Quam cum vidisset Simius ille impudens, nec mora, pene in os inserto incepit futuere. Continuo Testudo experrecta os velut cistellam conclusit dentibusque comprendit id quod insertum erat. Simius cum nequiret nimium dolorem mulcere ‘quo earn,’ inquit, ‘cui persuadeam ut hoc dolore me liberet’ Fore ut liberaretur ratus si ad Bodisattam pervenisset, Testudine ambabus manibus sublata ad Bodisattam pergit: qui ludos fecit Simium versibus his: